- VELARII
- VELARIIdicebantur olim, qui ad velum, sicut Ostiarii, qui ad ostium, et Cancellarii, qui ad cancellos, sedebant, praeter quos Admissionales erant; quibus omnibus remotis, quasi unus de Senatoribus, patente velô, salutari voluit Alex. Severus apud Lamprid. c. 4. Praesidatus huiusmodi Velariorum domus Augustae occurrit in veter. Inscr. Neapoli, D. M. L. FLAVI. AUG. LIB. PRIMIGENI SUPRA. VELARIOS DE DOMV. AUG. Romae, TI. CL. THALLUS PRAEPOSITUS. VELARIORUM. DOMUS. AUGUSTAE etc. Vide Salmas. Notis ad Flay. Vopisc. in Carin. c. 1. Sed et Velarii, velorum confectores, in veter. Inscr. 599. 10. At velarium vox Iuvenali quoque nota. Sat. 4. v. 122. apud Recentiores, velum est οὐελαριον in Inscr. Antipolit. 173. 10. Βηλάριον Achmeti, c. 262. ubi de velis ante Principum consistoria dependentibus etc. Vide quoque infra. Stipites vero Velarii apud Festum, clavulae sunt, quibus clavulare carrumcircumfigebatur; a vela, quod cutractum ex vehela i. e. vehiculum, vectabulum: unde velaturam facere, apud Varronem, pro vecturam facere, Vide Salmas. ad Capitolin. in Maximinis, c. 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.